CAS | CAT | EUS | GAL | ENG | FRA

CORHEN-0123

CORHEN-0123

GrupoGHEN
IdentificadorCORHEN-0123
TipologíaTextos legislativos
ArchivoArchivo Histórico Nacional
ReferenciaClero Secular_Regular, car. 282, n. 18
ResumenEl convento de San Salvador de Oña y su abad Pedro otorgan fuero a los habitantes de Cereceda
Fecha1218 octubre 14
Lugarmonasterio de San Salvador de Oña, Oña
ProvinciaBurgos
PaísEspaña

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

Noscant presentes & posteri quod Ego Petrus dei gRatia honiensis abbas. & nos conuentus Sancti saluatoris omnes unanimes concedimus. atque concedendo damus uobis forum hominibus de cereseda. qui nunc ibi habitatis. & usque in perpetuum in predicta uilla commoraturi uel habitaturi erunt. quod nec uos nec etiam posteri uestri detis pro manneria. nisi tantum quinque solidos tan clericj quam laicj. Clerici uero qui filios habuerint; filij dent quinque solidos clauiculario maiorj. & habeant omnia bona illus. Si uero filios non habuerint; dent cuicumque uoluerint bona sua. Sj intestati decesserint; propinquiores habeant bona clericorum. Et damus clericis aliam libertatem; quod non uadant ad sernam. Et nos omnes tam clerici quam laici qui sumus habitatores atque commorantes in uilla que dicitur cereseda. uotum atque promissum facimus deo & abbati atque conuentuj sancti Saluatoris quod usque in perpetuum honiensis ecclesia habeat unum escusatum in uilla nostra ad opus fabrice altarium. cum tali condjcione aiecta quod ille qui magis locuplex fuerit atque copiosus deferat decimas & primicias ad ecclesiam beati Martinj. Qui secundus fuerit post eum in diuicijs; det decimas fideliter atque primicias monasterio sancti Saluatoris usque in perpetuum. Jn hoc siquidem comprommisso obligamus nos atque successores nostros. quamdiu predicta uilla populata fuerit. Siquis uero in aliquo contra scripturam istam uenire temptauerit alteri parti; centum Morabetinos persoluat. Facta carta sub era .Ma. cca. La. vja. Noto dje .ijo. idvs Octobris. Regnante rege Fredinando in toleto. & in estremadura. & burgos. & in tota castella. Lupus didaci tenente borouia & castellam uetulam. Gundisaluo roiz signifer regis. Gundisalus petri de arniellas existente merino regis. Ego PetRus abbas hanc cartam quam fieri iussi confirmo. Aldefonsus prior sacrista. confirmat. Garsias prior claustralis. confirmat. Dominicus camerarius. confirmat. Marinus helemosinarius. confirmat. Martinus de espinosa. confirmat. Petro munionj. confirmat. Petro martini de torres. confirmat. Johannes de alquozero dispensator. confirmat. Johannes de busto. confirmat. Omnis conuentus confirmat. Petro iohanni celerarius maior. confirmat.

Descargar XMLDescargar texto