CAS | CAT | EUS | GAL | ENG | FRA

CORHEN-0088

CORHEN-0088

GrupoGHEN
IdentificadorCORHEN-0088
TipologíaCartas de compraventa y contratos
ArchivoArchivo Histórico Nacional
ReferenciaClero Secular_Regular, car. 279, n. 17
ResumenEl conde Gonzalo Rodríguez confirma al monasterio de San Salvador de Oña y a su abad Pedro las donaciones hechas por sus padres en Villaverde (Villaverde Peñahorada), Butrera, Rioseras, Quintanaortuño y otros lugares
Fecha1201 s.m. s.d.
LugarVillaverde Peñahorada
ProvinciaBurgos
PaísEspaña

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

JN dei nomine. Notum sit cunctis ac manifestum quod ego comes Gundissaluus ruderici concedo & confirmo monasterio sancti Saluatoris Onie. & uobis domno Petro Oniensi abbatej uestrisque sucessoribus iure hereditario in perpetuum omnes donationes & omnes hereditates quas comes rudericus pater meus. & domna Eluira cometissa mater mea intuitu helemosine & pro remedio animarum suarum uel alio quocumque modo Oniensi monasterio. & domno Johanni abbatj. atque Gundissaluo abbatj successori eius dederunt. Videlicet concedo & confirmo illam donationem quam fecerint de Villa uerde que est sita in rio de ouirna. cum omnibus suis pertinentijs. scilicet cum suo palacio. & cum omnibus hereditatibus ad eum pertinentibus. ab omni integritate. cum illa serna de la butrera. & cum illa serna del pontón de río desseras. & cum illa serna del uerrál. & cum illa serna del pontón de quintana fortún. que dicitur las arroturas de Villa uerde. & cum illa serna del semdero. & cum serna de so ribiella. & cum illa serna de la polera. & cum illa serna del arenal. & cum illa serna quam dicunt in ual de la serna. & cum illa serna ante palacium; cum suo molendino. & cum illa terra de la era. & duas terras in penna forada de foras. in ualleiho ante altare sancti martinj; ab omni integritate. tam in Villa uerde. quam in penna forada de foras. & in sedaniello ab omni integritate. & in quintana meihán; quantum ibi habemus. Omnia supradicta tali modo confirmo & concedo Oniensi monasterio. ut nullus ex progenie nostra aliquam auctoritatem uel potestatem habeat. suprascriptas hereditates & donationes a Ruderico patre meo. & a domna Eluira cometissa matre mea factas; reuocandi uel uiolandi. Et si forte quod absit aliquis ex progenie mea monasterium sancti Saluatoris uel abbatem uel monachos illius loci super hoc inquietare uel aliquo modo uexare uoluerit; iram dei omnipotentis in currat. & in maxima penuria omnibus diebus uite sue uiuat. & in ultimo iudicio cum sacrilegis & cum his qui helemosinas pauperum atque religiosorum usurpando subtrahunt; penas inferni sustineat. & liceat Oniensi abbatj & monachis eiusdem monasterij. non tantum per iudicium ecclesiasticum. sed etiam qualicumque modo potuerint. iura sua defendere. Facta carta. ERA. Mª. CCª. xxxª. viiijª. Regnante rege Aldefonso in toleto. & extrematura. & in tota castella. Didaco lupi tenente borouiam & castellam uetulam. Guterrus didaci existente merino regis. Ego Gundissaluus comes. hanc cartam quam fieri iussi; roboro & confirmo. & totum jus atque plenum dominium. in homicidijs. & in calumpnijs. & in manpuesta. & in ceteris rebus monasterio sancti Saluatoris concedo; sicut Rudericus comes pater meus. & domna Eluira cometissa mater mea Oniensi monasterio concesserunt. Huius rei sunt testes. Garcia gonzaluez de thamayo. testis. Garcia thamayo. testis. Petrus thamayo. testis. Don arloth. testis. Don armillo de soto testis. Petro diaz fanega. testis. Didacus desalas. testis. Didacus petri de foz. testis. Rudericus martin ;testis. Martin giglár. testis. Diego ferrandez. testis. Don pelayo de prado. testis. Conuentus oniensis ecclesie. testis.

Descargar XMLDescargar texto